Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Consilio, non impetu, opus est.” Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem timidum vehementius latrare quam mordere altissimaque flumina minimo sono labi. Quae inserui, ut, qualiscumque inter barbaros potuit esse prudentia, traderetur.

in His audientium expectationem suspenderat. Tum consilium aperit utilius Besso quam gratius. “In vestibulo,” inquit, “regiae tuae velocissimus consistit rex:

ante ille agmen quam tu mensam istam movebis. Nunc ab Tanai exercitum accerses et armis flumina oppones. Scilicet, qua tu fugiturus es, hostis sequi non potest. Iter utrique commune est, victori tutius.

p.217
Licet strenuum metum putes esse, velocior tamen spes est.