Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Arachosiis datus Menon praetor nn milibus peditum et DC equitibus in praesidium relictis. Ipse rex nationem ne finitimis quidem satis notam,

quippe nullo commercio colentem mutuos usus, cum exercitu intravit. Parapanisadae appellantur, agreste hominum genus et inter barbaros maxime inconditum.

Locorum asperitas hominum quoque ingenia duraverat. Gelidissimum septentrionis axem ex magna parte spectant,

Bactrianis ab occidente coniuncti sunt, meridiana regio ad mare Indicum vergit. Tuguria latere crudo struunt et, quia sterilis est terra materia in nudo etiam montis dorso, usque ad summum aedificiorum fastigium eodem laterculo utuntur.

Ceterum structura latior ab imo paulatim incremento operis in artius cogitur, ad ultimum in carinae maxime modum coit.