Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ipse LX diebus gentem Euergetarum ordinavit magna pecunia ob egregiam in Cyrum fidem donata.

p.212

Relicto deinde, qui iis praeesset, Amedine — scriba is Darei fuerat — Arachosios, quorum regio ad Ponticum mare pertinet, subegit. Ibi exercitus, qui sub Parmenione fuerat, occurrit. Sex milia Macednum erant et CC nobiles et v milia Graecorum cum equitibus DC, haud dubie robur omnium virium regis.

Arachosiis datus Menon praetor nn milibus peditum et DC equitibus in praesidium relictis. Ipse rex nationem ne finitimis quidem satis notam,

quippe nullo commercio colentem mutuos usus, cum exercitu intravit. Parapanisadae appellantur, agreste hominum genus et inter barbaros maxime inconditum.

Locorum asperitas hominum quoque ingenia duraverat. Gelidissimum septentrionis axem ex magna parte spectant,

Bactrianis ab occidente coniuncti sunt, meridiana regio ad mare Indicum vergit. Tuguria latere crudo struunt et, quia sterilis est terra materia in nudo etiam montis dorso, usque ad summum aedificiorum fastigium eodem laterculo utuntur.

Ceterum structura latior ab imo paulatim incremento operis in artius cogitur, ad ultimum in carinae maxime modum coit.

Ibi foramine relicto superne lumen admittunt. Vites

p.213
et arbores, si quae in tanto terrae rigore durare potuerunt, obruunt penitus: hieme defossae latent, cum discussa aperire humum coepit, caelo solique redduntur.

Ceterum adeo altae nives premunt terram gelu et perpetuo paene rigore constrictae, ut ne avium quidem feraeve ullius vestigium extet. Obscura caeli verius umbra quam lux, nocti similis, premit terram, vix ut, quae prope sunt, conspici possint.

In hac tum omnis humani cultus solitudine destitutus exercitus, quidquid malorum tolerari potest, pertulit, inopiam, frigus, lassitudinem, desperationem.