Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Taurus, secundae magnitudinis mons, committitur Caucaso:
a Cappadocia se attollens Ciliciam praeterit Armeniaeque montibus iungitur. Sic inter se iuga velut serie cohaerentia perpetuum habent dorsum, ex quo Asiae omnia fere flumina, alia in Rubrum, alia in Caspium mare, alia in Hyrcanium et Ponticum decidunt.
XVII dierum spatio Caucasum superavit exercitus. Rupes in eo x in circuitu stadia conplectitur, IIII in altitudinem excedit, in qua vinctum Promethea fuisse antiquitas tradidit.
Condendae in radicibus montis urbi sedes electa est. VII milibus subactarum nationum et praeterea militibus, quorum opera uti desisset, permissum in nova urbe considere. Hauc quoque Alexandream incolae appellaverunt.
At Bessus Alexandri celeritate perterritus dis patriis sacrificio rite facto, sicut illis gentibus mos est, cum