Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, quem inter equites tormentis Philotae conturbatos alienus terror abstulerat: desertum eum a comitibus et haesitantem inter revertendi fugiendique consilium, qui secuti erant, occupaverunt.

Is tum flere coepit et os suum converberare, maestus non suam vicem, sed propter ipsum periclitantium fratrum.

Moveratque iam

p.206
regem quoque, non contionem modo, sed unus erat inplacabilis frater, qui terribili vultu intuens eum: “Tum,” exclamat, “demens, lacrimare debueras, cum equo calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes.

Miser, quo et unde fugiebas? Effecisti, ut reus capitis accusatoris uterer verbis.” Ille peccasse sese gravius in fratres quam in semetipsum fatebatur. Tum vero neque lacrimis neque adclamationibus, quibus studia sua multitudo profitetur, temperaverunt. Una vox erat pari emissa consensu, ut insontibus et fortibus viris parceret. Amici quoque data misericordiae occasione consurgunt flentesque regem deprecantur.

Ille silentio facto: “Et ipse,” inquit, “Amyntan mea sententia fratresque eius absolve Vos autem, iuvenes, malo beneficii mei oblivisci quam periculi vestri meminisse. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum revertor.

Nisi, quae delata essent, excussissem, aliquid de dissimulatione mea suspicari potuissetis: satius est purgatos esse quam suspectos. Cogitate neminem absolvi posse, nisi qui dixerit causam.

Tu, Amynta, ignosce fratri tuo. Erit hoc simpliciter etiam mihi reconciliati animi tui pignus.”