Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Nihil illis ad bella promptius fuit: incitabat virtutem et ignominiae demendae cupido et, quia fortia facta in paucis latere non poterant.
His ita conpositis Alexander Arsame Drangarum satrape constituto iter pronuntiari iubet in Arimaspos, quos iam tunc mutato nomine Euergetas appellabant, ex quo frigore victusque penuria Cyri exercitum adfectum tectis et commeatibus iuverant.
Quintus dies erat, ut in eam regionem pervenerat. Cognoscit Satibarzanem, qui ad Bessum defecerat, cum equitum manu inrupisse rursus in Arios. Itaque contra eum misit Caranum et Erigyium cum Artabazo et Andronico: eos vi milia Graecorum peditum, DC equites sequebantur.