Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ita et agentium gratias et querentium litterae exceptae sunt. Et, qui forte taedium laboris per litteras erant questi, hanc seorsus cohortem a ceteris tendere ignominiae causa iubet, fortitudine usurus in bello, libertatem linguae ab auribus credulis remoturus. Id consilium, temerarium forsitan — quippe fortissimi iuvenes contumelia inritati erant —, sicut omnia alia felicitas regis excepit.

Nihil illis ad bella promptius fuit: incitabat virtutem et ignominiae demendae cupido et, quia fortia facta in paucis latere non poterant.

His ita conpositis Alexander Arsame Drangarum satrape constituto iter pronuntiari iubet in Arimaspos, quos iam tunc mutato nomine Euergetas appellabant, ex quo frigore victusque penuria Cyri exercitum adfectum tectis et commeatibus iuverant.