Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Quibus Parmenion lectis: “Rex,” inquit, “expeditionem parat in Arachosios. Strenuum hominem et numquam cessantem! Sed tempus saluti suae tanta iam parta gloria parcere.”

Alteram deinde epistulam Philotae nomine scriptam laetus, quod ex vultu notari poterat, legebat: tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde iugulum ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt.

Et armigeri, qui ad primum aditum nemoris adstiterant, cognita caede, cuius causa ignorabatur, in castra perveniunt et tumultuoso nuntio milites concitant.