Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Parmenion vinculum epistulae solvens, quidnam rex ageret, requirebat. Illе ex ipsis litteris cogniturum esse respondit.
Quibus Parmenion lectis: “Rex,” inquit, “expeditionem parat in Arachosios. Strenuum hominem et numquam cessantem! Sed tempus saluti suae tanta iam parta gloria parcere.”
Alteram deinde epistulam Philotae nomine scriptam laetus, quod ex vultu notari poterat, legebat: tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde iugulum ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt.
Et armigeri, qui ad primum aditum nemoris adstiterant, cognita caede, cuius causa ignorabatur, in castra perveniunt et tumultuoso nuntio milites concitant.
Illi armati ad nemus, in quo perpetrata caedes erat, coeunt et, ni Polydamas ceterique eiusdem noxae participes dedantur, murum circumdatum nemori eversuros denuntiant omniumque sanguine duci parentaturos.
Cleander primores eorum intromitti iubet litterasque regis scriptas ad milites recitat, quibus insidiae Parmenionis in regem precesque, ut ipsum vindicarent, continebantur.
Igitur cognita regis voluntate non quidem indignatio, sed tamen seditio conpressa est. Dilapsis