Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Proficiscere in Mediam et ad praefectos meos litteras scriptas manu mea perfer. Velocitate opus est, qua celeritatem famae antecedas. Noctu pervenire illuc te volo, postero die, quae scripta erunt, exequi.

Ad Parmeniona quoque epistulas feres, unam a me, alteram Philotae nomine scriptam. Signum anuli eius in mea potestate est. Si pater credit a filio inpressum,

cum te viderit, nihil metuet.” Polydamas tanto liberatus metu inpensius etiam, quam exigebatur, promittit operam conlaudatusque et promissis oneratus deposita veste, quam habebat, Arabica indultur.

Duo Arabes, quorum interim coniuges ac

p.208
liberi, vinculum fidei, obsides apud regem erant, dati comites. Per deserta etiam ob siccitatem loca camelis undecimo die, quo destinaverat, perveniunt.

Et priusquam ipsus nuntiaretur adventus, rursus Polydamas vestem Macedonicam sumit et in tabernaculum Cleandri —

praetor hic regius erat — quarta vigilia pervenit. Redditis deinde litteris constituerunt prima luce ad Parmenionem coire. Iamque ceteris quoque litteras regis attulerat, iam ad eum venturi erant, cum Parmenioni Polydamanta venisse nuntiaverunt.

Qui dum laetatur adventu amici, simulque noscendi, quae rex ageret, avidus — quippe longo intervallo nullam ab eo epistulam acceperat —

Polydamanta requiri iubet. Deversoria regionis illius magnos recessus habent amoenosque nemoribus manu consitis:

ea praecipue regum satraparumque voluptas erat. Spatiabatur in nemore Parmenion medius inter duces, quibus erat imperatum litteris regis, ut occiderent. Agendae autem rei constituerant tempus, cum Parmenion a Polydamante litteras traditas legere coepisset.

Polydamas procul veniens ut a Parmenione conspectus est vultu

p.209
laetitiae speciem praeferente, ad conplectendum eum cucurrit mutuaque salutatione facta Polydamas epistulam a rege scriptam ei tradidit.

Parmenion vinculum epistulae solvens, quidnam rex ageret, requirebat. Illе ex ipsis litteris cogniturum esse respondit.

Quibus Parmenion lectis: “Rex,” inquit, “expeditionem parat in Arachosios. Strenuum hominem et numquam cessantem! Sed tempus saluti suae tanta iam parta gloria parcere.”