Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Cophes admissus suadere coepit Ariamazi petram tradere, gratiam regis inituro, si tantas res molientem in unius rupis obsidione haerere non coegisset. Ille ferocius superbius que quam antea locutus abire Cophen iubet:
at is prensum manu barbarum rogat, ut secum extra specum prodeat. Quo inpetrato iuvenes in cacumine ostendit et eius superbiae haud inmerito inludens pinnas habere ait milites Alexandri.
Iamque e Macedonum castris signorum concentus et totius exercitus clamor audiebatur. Ea res, sicut pleraque belli, vana et inanis barbaros ad deditionem traxit: quippe occupati metu paucitatem eorum, qui a tergo erant, aestimare non poterant.
Itaque Cophen — nam trepidantes reliquerat — strenue revocant et cum eo XXX principes mittunt, qui petram tradant et, ut incolumibus abire liceat, paciscantur.
Ille quamquam verebatur, ne conspecta iuvenum paucitate, deturbarent eos barbari, tamen et fortunae suae confisus et Ariamazi superbiae infensus, nullam se condicionem deditionis accipere respondit.
Ariamazes desperatis magis quam perditis rebus cum
Multitudo deditorum incolis novarum urbium cum pecunia capta dono data est, Artabazus in petrae regionisque, quae adpo sita esset ei, tutelam relictus.
Alexander maiore fama quam gloria in dicionem redacta petra, cum propter vagum hostem spargendae manus essent, in tres partes divisit exercitum. Hephaestionem uni, Coenon alteri duces dederat, ipse ceteris praeerat.
Sed non eadem mens omnibus barbaris fuit: armis quidam subacti, plures ante certamen imperata fecerunt. Quibus eorum, qui in defectione perseveraverant, urbes agrosque iussit attribui.
At exules Bactriani cum DCCC Massagetarum equitibus proximos vicos vastaverunt. Ad quos coercendos Attinas, regionis eius praefectus, CCC equites insidiarum, quae parabantur, ignarus eduxit.