Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Superatis deinde amnibus Ocho et Oxo ad urbem Margianam pervenit. Circa eam VI oppidis condendis electa sedes est, duo ad meridiem versa, IIII spectantia orientem: modicis inter se spatiis distabant, ne procul repetendum esset mutuum auxilium.
Haec omnia sita sunt in editis collibus. Tunc
Et cetera quidem pacaverat rex. Una erat petra, quam Ariamazes Sogdianus cum XXX milibus armatorum obtinebat alimentis ante congestis,
quae tantae multitudini vel per biennium suppeterent. Petra in altitudinem XXX eminet stadia, circuitu C et L conplectitur: undique abscisa et abrupta semita perangusta aditur.
In medio altitudinis spatio habet specum, cuius os artum et obscurum est: paulatim deinde ulteriora panduntur, ultima etiam altos recessus habent. Fontes per totum fere specum manant, e quibus collatae aquae per prona montis flumen emittunt.
Rex loci difficultate spectata statuerat inde abire: cupido deinde incessit animo naturam quoque fatigandi.
Prius tamen quam fortunam obsidionis experiretur, Cophen — Artabazi hic filius erat — misit ad barbaros, qui suaderet, ut dederent rupem. Ariamazes loco fretus superbe multa respondit, ad ultimum, an Alexander etiam volare posset, interrogat.