Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Igitur Alexander ex custodia educitur iussusque dicere, quamquam toto triennio meditatus erat defensionem, tamen haesitans et trepidus pauca ex his, quae conposuerat, protulit, ad ultimum non memoria solum, sed etiam mens eum destituit.

Nulli erat dubium, quin trepidatio conscientiae indicium esset, non memoriae vitium. Itaque ex iis, qui proximi adstiterant, obluctantem adhuc oblivioni lanceis confoderunt.

Cuius corpore ablato rex introduci iussit Amyntam et Simian: nam Polemon, minimus ex fratribus, cum Philotan torqueri conperisset, profugerat.

Omnium Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et honorata ministeria illius maxime suffragatione producti, memineratque rex, summo studio ab eo

p.200
conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi consilii fuisse participes.

Igitur queritur olim sibi esse suspectas matris suae litteris, quibus esset admonitus, ut ab his salutem suam tueretur: ceterum se invitum deteriora credentem nunc manifestis indiciis victum iussisse vinciri.