Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

At, hercule, mater de nobis inimicis tuis scripsit. Utinam prudentius esset sollicita pro filio et non inanes quoque species anxio animo figuraret! Quare enim non ascribit metus sui causam? denique non ostendit auctorem? Quo facto dictove nostro mota tam trepidas tibi litteras scripsit? O miseram condicionem meam,

quia forsitan non periculosius est tacere quam dicere! Sed utcumque cessura res est, malo tibi defensionem meam displicere quam causam. Agnosces autem, quae dicturus sum: quippe meministi, cum me ad perducendos ex Macedonia milites mitteres, dixisse te, multos integros iuvenes in domo tuae matris abscondi.

Praecepisti igitur mihi, ne quem praeter te intuerer, sed detrectantes militiam perducerem ad te. Quod equidem feci et liberius, quam expediebat mihi, executus sum tuum imperium.