Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
An vero Parmenionis, quem tibi proximum esse voluisti, filium omnes paene amicos tuos dignatione vincentem cultum a nobis esse miraris?
Tu, hercules, si verum audire vis, rex, huius nobis periculi es causa. Quis enim alius effecit, ut ad Philotan decurrerent, qui placere vellent tibi? Ab illo traditi ad hunc gradum amicitiae tuae ascendimus: is apud te fuit, cuius et gratiam expetere et iram timere possemus.
Si non propemodum in tua verba, at tui omnes te praeeunte iuravimus, eosdem nos inimicos amicosque habituros esse, quos tu habe-
p.203
res. Hoc sacramento pietatis obstricti aversaremur scilicet,