Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Tum Amyntas facta dicendi potestate : “Si nihil,” inquit, “interest regis, peto, ut, dum dico, vinculis liberer.” Rex solvi utrumque iubet desiderantique Amyntae, ut habitus quoque redderetur armigeri, lanceam dari iussit.

Quam ut laeva conprehendit, evitato eo loco, in quo Alexandri corpus paulo ante iacuerat: “Qualiscumque,” inquit, “exitus nos manet, rex, confitemur prosperum tibi debituros, tristiorem fortunae inputaturos.

putaturos. Sine praeiudicio dicimus causam liberis corporibus animisque: habitum etiam, in quote comitari solemus, reddidisti. Causam non possum us, fortunam timere desinemus.

Et, quaeso, permittas mihi id primum defendere, quod a te ultimum obiectum est. Nos, rex, sermonis adversus maiestatem tuam habiti nullius conscii sumus nobis. Dicerem iam pridem vicisse te invidiam, nisi periculum esset, ne alia malignius dicta crederes blanda oratione purgari.

Ceterum etiam si militis tui vel in agmine deficientis et fatigati vel in acie periclitantis vel in tabernaculo aegri et vulnera curantis aliqua vox asperior esset accepta, merueramus fortibus factis, ut malles ea tempori nostro inputare quam animo.