Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

ducem se sceleri tanto praebuit. Minister eius Philotas Peucolaum et Demetrium et nunc Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput meum subornavit.”

Fremitus undique indignantium querentiumque tota contione obstrepebat, qualis solet esse multitudinis et maxime militaris, ubi aut studio agitur aut ira.

Nicomachus deinde et Metron et Cebalinus producti, quae quisque detulerat, exponunt. Nullius eorum indicio Philotas ut particeps sceleris destinabatur. Itaque indignatione expressa vox invicem silentio excepta est.