Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Tum dicere iussus Philotas, sive conscientia sceleris sive periculi magnitudine amens et attonitus, non attollere oculus, non hiscere audebat.

Lacrimis deinde manantibus, linquente animo in eum, a quo tenebatur, incubuit abstersisque amiculo eius oculis paulatim recipiens spiritum ac vocem dicturus videbatur.

Iamque rex intuens eum: “Macedones,” inquit, “de te iudicaturi sunt:

quaero, an patrio sermone sis apud eos usurus.” Tum Philotas: “Praeter Macedonas,” inquit, “plerique adsunt, quos facilius, quae dicam, pereepturos arbitror, si eadem lingua fuero usus, qua tu egisti, non ob aliud, credo, quam ut oratio tua intellegi posset a pluribus.” Tum rex:

“Ecquid videtis adeo etiam sermonis patrii Philotan taedere? Solus quippe fastidit eum discere. Sed dicat sane, utcumque ei cordi est, dum memineritis aeque illum a nostro more quam sermone abhorrere.”