Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Patrem in idem fastigium, in quo me ipsi posuistis, admovi, Mediam, qua nulla opulentior regio est, et tot civium sociorumque milia imperio eius dicionique subieci. Unde praesidium petieram, periculum extitit.

Quam feliciter in acie occidissem, potius hostis praeda

p.185
quam civis victima! Nunc servatus ex periculis, quae sola timui,

in haec incidi, quae timere non debui. Soletis identidem a me, milites, petere, ut saluti meae parcam. Ipsi mihi praestare potestis, quod suadetis, ut faciam. Ad vestras manus, ad vestra arma confugio: invitis vobis salvus esse nolo, volentibus non possum,

nisi vindicor.” Tum Philotan religatis post tergum manibus obsoleto amiculo velatum iussit induci. Facile adparebat, motos esse tam miserabili habitu non sine invidia paulo ante conspecti.

Ducem equitatus pridie viderant, sciebant regis interfuisse convivio : repente reum quidem, sed iam damnatum, immo vinctum intuebantur.