Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Non aliam premendi inimici occasionem aptiorem futuram ratus odio suo pietatis praeferens speciem: “Utinam,”
inquit, “in principio quoque huius rei nobiscum deliberasses! Suasissemus, si Philotae velles ignoscere, patereris potius ignorare eum, quantum deberet tibi,
p.179
quam usque ad mortis metum adductum saepius de periculo suo quam de tuo cogitare beneficio. Ille enim semper insidiari tibi poterit, tu non semper Philotae poteris ignoscere. Nec est, quod existimes eum, qui tantum ausus est, venia posse mutari. Scit eos, qui misericordiam consumpserunt, amplius sperare non posse.