Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Secunda deinde vigilia luminibus extinctis cum paucis in regiam coeunt Hephaestion et Crateras et Coenus et Erigyius, hi ex amicis, ex armigeris autem Perdiccas et Leonnatus. Per hos imperatum, ut qui ad praetorium excubabant, armati vigilarent.

Iam ad omnes aditus dispositi erant equites, itinera quoque obsidere iussi,

ne quis ad Parmenionem, qui tum Mediae magnisque copiis praeerat, occultus evaderet. Atarrhias autem cum CCC armatis intraverat regiam: huic decem

p.181
satellites adduntur, quorum singulos deni armigeri sequebantur.

Hi ad alios coniuratos conprehendendos distributi sunt, Atarrhias cum trecentis ad Philotam missus clausum aditum domus moliebatur L iuvenum promptissimis stipatus : nam ceteros cingere undique domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi.

Ilium sive securitate animi sive fatigatione resolutum somnus oppresserat: quem Atarrhias torpentem adhuc occupat.