Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
At eum non credidisse talia deferentibus pueris! Cur igitur extraxisset biduum, tamquam indicio haberet fidem? Dimittendum fuisse Cebalinum, si delationem eius damnabat.
In suo quemque periculo magnum animum habere:
cum de salute regis timeretur, credulos esse debere, vana quoque deferentis admittere. Omnes igitur quaestionem de eo, ut participes sceleris indicare cogeretur, habendam esse decernunt. Rex admonitos, uti consilium silentio premerent, dimittit. Pronuntiari deinde iter in posterum iubet,
ne qua noxiis initi consilii daretur nota. Invitatus est etiam Philotas ad ultimas ipsi epulas, et rex non cenare modo, sed etiam familiariter conloqui cum eo, quem damnaverat, sustinuit.
Secunda deinde vigilia luminibus extinctis cum paucis in regiam coeunt Hephaestion et Crateras et Coenus et Erigyius, hi ex amicis, ex armigeris autem Perdiccas et Leonnatus. Per hos imperatum, ut qui ad praetorium excubabant, armati vigilarent.