Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Quo propiore gradu amicitiae me contingis, hoc maius est dissimulationis tuae facinus, et ego Cebalino magis quam Philotae id convenire

p.178
fateor. Faventem habes iudicem, si, quod admitti non oportuit, saltem purgari potest.”

Ad haec Philotas haud sane trepidus, si animus vultu aestimaretur, Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi auctore nihil credidisse respondit, veritum, ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum detulisset:

cum Dymnus semet interemerit, qualiacumque erant, non fuisse reticenda. Conplexusque regem orare coepit, ut praeteritam vitam potius quam culpam,

silentii tamen, non facti ullius, intueretur. Haud facile dixerim, credideritne ei rex an altius iram suppresserit: dexteram reconciliatae gratiae pignus obtulit et contemptum magis quam celatum indicium esse videri sibi dixit.

Advocato tum consilio amicorum, cui tamen Philotas adhibitus non est, Nicomachum introduci iubet.

Is eadem, quae detulerat frater ad regem, ordine exposuit.