Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Sub vesperam eum prodeuntem in vestibulo regiae excipit iuvenis,
an mandatum executus foret, requirens. Ille non vacasse sermoni suo regem causatus discessit. Postero die Cebalinus venienti in regiam praesto est intrantemque admonet pridie communicatae cum ipso rei. Ille curae sibi esse respondet:
ac ne tum quidem regi, quae audierat, aperit. Coeperat Cebalino esse suspectus: itaque non ultra interpellandum ratus nobili iuveni — Metron erat ei nomen — super armamentarium posito, quod scelus pararetur, indicat.
Ille Cebalino in armamentario abscondito protinus regi corpus forte curanti,
quid index detulisset, ostendit. Rex ad conprehendendum Dynmum missis satellitibus armamentarium intrat. Ibi Cebalinus gaudio elatus: “Habeo te,” inquit, “incolumem ex inpiorum manibus ereptum.”
Percontatus deinde Alexander, quae noscenda erant, ordine cuncta cognoscit.