Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ipse Cebalinus ante vestibulum regiae — neque enim propius aditus ei patebat — consistit opperiens aliquem ex prima cohorte
amicorum, a quo introduceretur ad regem. Forte ceteris dimissis unus Philotas, Parmenionis filius — incertum quam ob causam — substiterat in regia: huic Cebalinas ore confuso magnae perturbationis notas prae se ferens aperit,
quae ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet. Philotas conlaudato eo protinus intrat ad Alexandrum multoque invicem de aliis rebus sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino cognoverat, nuntiat.
Sub vesperam eum prodeuntem in vestibulo regiae excipit iuvenis,
an mandatum executus foret, requirens. Ille non vacasse sermoni suo regem causatus discessit. Postero die Cebalinus venienti in regiam praesto est intrantemque admonet pridie communicatae cum ipso rei. Ille curae sibi esse respondet: