Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Namque abunde constantis animi et dignus, qui pudicus esset, nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare.

Sciscitari inde pergit, cum quibus tantae rei societatem inisset: plurimum referre, quales viri tam memorabili operi admoturi manus essent.

Ille et amore et scelere male sanus simul gratias agit, simul gratulatur, quod fortissimis iuvenum non dubitasset se adiungere, Demetrio, corporis custodi, Peucolao, Nicanori: adicit his Aphobetum, Iolaum, Theoxenum, Archepolim, Amyntam.

Ab hoc sermone dimissus Nicomochus ad fratrem — Cebalino erat nomen — quae acceperat, defert. Placet ipsum subsistere in tabernaculo, ne, si regiam 3о intrasset non adsuetus adire regem, coniurati proditos se esse resciscerent.

Ipse Cebalinus ante vestibulum regiae — neque enim propius aditus ei patebat — consistit opperiens aliquem ex prima cohorte

p.176