Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Iam nonum diem stativa erant, cum externa vi non tutus modo rex,

sed invictus intestino facinore petebatur. Dymnus, modicae apud regem auctoritatis et gratiae, exoleti, cui Nicomacho erat nomen, amore flagrabat obsequio uni sibi dediti corporis vinctus.

Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis arbitris cum iuvene secessit in templum arcana se

et silenda adferre praefatus suspensumque expectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio esse tecturum.

Et ille ratus nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret,

indicaturum per praesentes deos iurat. Tum Dymnus aperit in tertium diem regi insidias conparatas seque eius consilii fortibus viris et inlustribus esse participem.

Quibus iuvenis auditis se vero fidem in parricidio dedisse constanter abnuit nec ulla religione,

ut scelus tegat, posse constringi. Dymnus et amore et metu amens dexteram exoleti conplexus et lacrimans orare primum, ut particeps consilii operisque fieret:

si id sustinere non posset, attamen ne proderet se, cuius erga ipsum benivolentiae praeter alia hoc quoque haberet fortissimum pignus, quod caput suum permisisset fidei adhuc inexpertae.

Ad ultimum aversari scelus perseverantem mortis metu terret: ab illo capite coniuratos pulcherrimum facinus incohaturos.

Alias deinde effeminatum et muliebriter

p.175
timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc ingenua promittens, interdumque regnum quoque,

versabat animum tanto facinore procul abhorrentem. Strictum deinde gladium modo illius, modo suo admovens iugulo, supplex idem et infestus, expressit tandem, ut non solum silentium, sed etiam operam polliceretur.