Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
ergo adgeri alias arbores iubet et igni dari alimenta, celeriterque stipitibus cumulatis fastigium montis aequatum est.
Tunc undique ignis iniectus cuncta conprehendit. Flammam in ora hostium ventus ferebat, fumus ingens velut quadam nube absconderat caelum.
Sonabant incendio silvae, atque ea quoque, quae non incenderat miles, concepto igne proxima quaeque adurebant. Barbari suppliciorum ultimum, si qua intermoreretur ignis, effugere temptabant, sed, qua flamma dederat locum, hostis obstabat.
Varia igitur caede consumpti sunt: alii in medios ignis, alii petris praecipitavere se, quidam hostium manibus obtulerunt, pauci semustulati venere in potestatem.
Hinc ad Craterum, qui Artacana obsidebat, redit. Ille omnibus praeparatis regis expectabat adventum captae urbis titulo, sicut par erat, cedens.