Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Rex pedibus iter plerumque faciebat: tunc admoveri sibi et Artabazo equos iussit, ne ipso ingrediente pedibus senex equo vehi erubesceret.
Ut deinde castra sunt posita, Graecos, quos Artabazus adduxerat, convocari iubet: at illi, nisi fides
p.166
Lacedaemoniis quoque et Sinopensibus daretur, respondent se, quid agendum ipsis foret, deliberaturos. Legati erant Lacedaemoniorum missi ad Dareum: quo victo adplicuerant se Graecis mercede apud Persas militantibus.
Rex omissis sponsionum fideique pignoribus venire eos iussit, fortunam, quam ipse dedisset, habituros. Diu cunctantes plerisque consilia variantibus tandem venturos se pollicentur.