Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ceterum interrogata, num aliquid petere vellet, haud dubitavit fateri ad communicandos cum rege liberos se venisse, dignam, ex qua ipse regni generaret heredes: feminini sexus se retenturam,
marem reddituram patri. Alexander, an cum ipso militare vellet, interrogat: at ilia causata, sine custode regnum reliquisse, petere perseveraba, ne se inritam spei abire pateretur.
Acrior ad venerem feminae cupido quam regis, ut paucos dies subsisteret, perpulit. xiii dies in obsequium desiderii eius absumpti sunt. Tum illa regnum suum, rex Parthienen petiverunt.
Hic vero palam cupiditates suas solvit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit.
Patrios mores disciplinamque Macedonum regum salubriter temperatam et civilem habitum velut leviora magnitudine sua ducens Persicae regiae par deorum potentiae fastigium aemulabatur :