Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Iam in aliquantum altitudinis opus creverat, cum barbari desperato regionem, quam
p.168
oecupaverant, posse retineri, gentem suam dedidere. Rex obsidibus acceptis Phradati parere eos iussit. Inde quinto die in stativa revertitur. Artabazum deinde geminato honore, quem Dareus habuerat ei, remittit domum. Iam ad urbem Hyrcaniae, in qua regia Darei fuit, ventum erat: ibi Nabarzanes accepta fide occurrit dona ingentia ferens.
Inter quae Bagoas erat, specie singulari spado atque in ipso flore pueritiae, cui et Dareus adsuerat et mox Alexander adsuevit:
eiusque maxime precibus motus Nabarzani ignovit. Erat, ut supra dictum est, Hyrcaniae finitima gens Amazonum, circa Thermodonta amnem Themiscyrae incolentium campos.