Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Et adhuc sic ago, tamquam omnia subacta sint armis, quae fuerunt in dicione Darei. Hyrcaniam Nabarzanes occupavit, Bactra

p.160
non possidet solum parricida Bessus, sed etiam minatur, Sogdiani, Dahae, Massagetae, Sacae, Indi sui iuris sunt.

Omnes hi, simul terga nostra viderint, illos sequentur: illi enim eiusdem nationis sunt, nos alienigenae et externi.

Suis quisque autem placidius paret, etiam cum is praeest, qui magis timeri potest. Proinde aut, quae cepimus, omittenda sunt aut, quae non habemus, occupanda. Sicut in corporibus aegris, milites, nihil, quod nociturum est, medici relinquunt, sic nos, quidquid obstat imperio, recidamus. Parva saepe scintilla contempta magnum excitavit incendium. Nil tuto in hoste despicitur: quem spreveris, valentiorem neglegentia facias.

Ne Dareus quidem hereditarium Persarum accepit imperium, sed est in sedem Cyri beneficio Bagoae, castrati hominis, admissus: ne vos magno labore credatis Bessum vacuum regnum occupaturum.

Nos vero peccavimus, milites, si Dareum ob hoc vicimus, ut servo eius traderemus imperium, qui ultimum ausus scelus regem suum, etiam externae opis egentem, certe cui nos victores pepercissemus, quasi captivum in vinculis habuit, ad ultimum, ne a nobis conservari posset, occidit.

Hune vos regnare patiemini ? Quem equidem cruci adfixum videre festino, omnibus regibus gentibusque et fidei, quam violavit, meritas poenas solventem.

At, hercules, si mox eundem Grae-

p.161
corum urbes aut Hellespontum vastare nuntiatum erit vobis, quo dolore adficiemini Bessum praemia vestrae occupavisse victoriae? Tunc ad repetendas res festinabatis, tunc arma capietis. Quanto autem praestat territum adhuc et vix mentis suae compotem opprimere!

Quadridui nobis iter superest, qui tot proculcavimus nives, tot amnes superavimus, tot montium iuga transcucurrimus. Non mare illud, quod exaestuans iter fluctibus occupat, euntes nos moratur, non Ciliciae fauces et angustiae includunt: plana omnia et prona sunt.

In ipso limine victoriae stamus. Pauci nobis fugitivi et domini sui interfectores supersunt. Egregium, mehercule, opus et inter prima gloriae vestrae numerandum posteritati famaeque tradetis, Dareum quoque hostem finito post mortem illius odio parricidae caede esse vos ultos, neminem impium effugisse vestras manus.

Hoc perpetrate quanto creditis Persas obsequentiores fore, cum intellexerint vos pia bella suscipere et Bessi sceleri, non nomini suo irasci?”

Summa militum alacritate iubentium, quocumque vellet, ducere oratio excepta est.

Nec rex moratur impetum tertioque per Parthienen die ad fines Hyrcaniae penetrat Cratero relicto cum iis copiis, quibus praeerat, et ea manu, quam Amyntas ducebat, additis DC equitibus et totidem sagittariis, ut ab incursione barbarorum Parthienen tueretur.