Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Et adhuc sic ago, tamquam omnia subacta sint armis, quae fuerunt in dicione Darei. Hyrcaniam Nabarzanes occupavit, Bactra

p.160
non possidet solum parricida Bessus, sed etiam minatur, Sogdiani, Dahae, Massagetae, Sacae, Indi sui iuris sunt.

Omnes hi, simul terga nostra viderint, illos sequentur: illi enim eiusdem nationis sunt, nos alienigenae et externi.

Suis quisque autem placidius paret, etiam cum is praeest, qui magis timeri potest. Proinde aut, quae cepimus, omittenda sunt aut, quae non habemus, occupanda. Sicut in corporibus aegris, milites, nihil, quod nociturum est, medici relinquunt, sic nos, quidquid obstat imperio, recidamus. Parva saepe scintilla contempta magnum excitavit incendium. Nil tuto in hoste despicitur: quem spreveris, valentiorem neglegentia facias.

Ne Dareus quidem hereditarium Persarum accepit imperium, sed est in sedem Cyri beneficio Bagoae, castrati hominis, admissus: ne vos magno labore credatis Bessum vacuum regnum occupaturum.

Nos vero peccavimus, milites, si Dareum ob hoc vicimus, ut servo eius traderemus imperium, qui ultimum ausus scelus regem suum, etiam externae opis egentem, certe cui nos victores pepercissemus, quasi captivum in vinculis habuit, ad ultimum, ne a nobis conservari posset, occidit.