Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Igitur cum tempestivis conviviis dies pariter noctesque consumeret, satietatem epularum ludis interpellabat non contentus artificum, quos e Graecia exciverat, turba: quippe captivae iubebantur suo ritu canere inconditum et abhorrens peregrinis auribus carmen.

Inter quas unam

p.156
rex saepe conspexit maestiorem quam ceteras et producentibus eam verecunde reluctantem. Excellens erat forma, et formam pudor honestabat: deiectis in terram oculis et, quantum licebat, ore velato suspicionem praebuit regi,

nobiliorem esse, quam ut inter convivales ludos deberet ostendi. Ergo interrogata, quaenam esset, neptim se Ochi, qui nuper regnasset in Persis, filio eius geni tam esse respondit, uxorem Hystaspis fuisse. Propinquus hic Darei fuerat, magni et ipse exercitus praetor.

Adhuc in animo regis tenues reliquiae pristini moris haerebant: itaque fortunam regia stirpe genitae et tam celebre nomen neptem Ochi reveritus non dimitti modo captivam,

sed etiam restitui ei suas opes iussit, virum quoque requiri, ut reperto coniugem redderet. Postero autem die praecepit Hephaestioni, ut omnes captivos in regiam iuberet adduci. Ibi singulorum nobilitate spectata secrevit a vulgo, quorum eminebat genus. M hi fuerunt: inter quos repertus est Oxathres, Darei frater, non illius fortuna quam indole animi sui clarior.