Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Fecerant fidem rumori temere vulgato Graeci milites redire iussi domos: quorum equitibus singulis denarium sena milia cum data essent, peditibus singula milia, ipsis quoque finem militiae adesse credebant.
Haud secus, quam par erat, territus, qui Indos atque
p.158
ultima Orientis peragrare statuisset, praefectos copiarum in praetorium contrahit obortisque lacrimis ex medio gloriae spatio revocari se victi magis quam victoris fortunam in patriam relaturum conquestus est: nee sibi ignaviam militum obstare, sed deum invidiam, qui fortissimis viris subitum patriae desiderium admovissent paulo post in eandem cum maiore laude famaque redituris.
Tum vero pro se quisque operam suam offerre, difficillima quaeque poscere, polliceri militum quoque obsequium,