Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Scythae regionem campestrem ac fertilem occupaverant, graves adhuc accolae. Sedes habent et in Europa et in Asia: qui super Bosphorum colunt, adscribuntur Asiae, at, qui in Europa sunt, a laevo Thraciae latere ad Borysthenem atque inde ad Tanaim alium amnem recta plaga attinent.

Tanais Europam et Asiam medius interfluit. Nec dubitatur, quin Scythae, qui Parthos condidere, non a Bosphoro, sed ex Europae regione penetraverint.

Urbs erat ea tempestate clara Hecatompylos, condita a Graecis: ibi stativa rex habuit commeatibus undique advectis. Itaque rumor, otiosi militis vitium, sine auctore percrebruit, regem contentum rebus, quas gessisset, in Macedoniam protinus redire statuisse. Discurrunt lymphatis similes in tabernacula et itineri sarcinas aptant:

signum datum crederes, ut vasa colligerent totis castris. Tumultus hinc contubernales suos requirentium, hinc onerantium plaustra perfertur ad regem.

Fecerant fidem rumori temere vulgato Graeci milites redire iussi domos: quorum equitibus singulis denarium sena milia cum data essent, peditibus singula milia, ipsis quoque finem militiae adesse credebant.

Haud secus, quam par erat, territus, qui Indos atque

p.158
ultima Orientis peragrare statuisset, praefectos copiarum in praetorium contrahit obortisque lacrimis ex medio gloriae spatio revocari se victi magis quam victoris fortunam in patriam relaturum conquestus est:

nee sibi ignaviam militum obstare, sed deum invidiam, qui fortissimis viris subitum patriae desiderium admovissent paulo post in eandem cum maiore laude famaque redituris.

Tum vero pro se quisque operam suam offerre, difficillima quaeque poscere, polliceri militum quoque obsequium,

si animos eorum leni et apta oratione permulcere voluisset: numquam infractos et abiectos recessisse, quotiens ipsius alacritatem et tanti animi spiritus haurire potuissent. Ita se facturum esse respondit: illi modo vulgi aures praepararent sibi. Satisque omnibus, quae in rem videbantur esse, conpositis vocari ad contionem exercitum iussit, apud quem talem orationem habuit:

“Magnitudinem rerum, quas gessimus, milites, intuentibus vobis minime mirum est et desiderium quietis et satietatem gloriae occurrere.

Ut omittam Illyrios, Triballos, Boeotiam, Thraciam, Spartam, Achaeos, Peloponnesum, quorum alia ductu meo,

alia imperio auspicioque perdomui, ecce orsi bellum ab Hellesponto Ionas, Aeolidem servitio barbariae inpotentis exemimus, Cariam, Lydiam, Cappadociam, Phrygiam, Paphlagoniam, Pamphyliam, Pisidas, Cili-

p.159
ciam, Syriam, Phoenicen, Armeniam, Persidem, Medos, Parthienen habemus in potestate.