Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

quod praesentis sceleris expers sum.” Illi rursus tormentis admotis, cum ipsis quoque hastis os oculosque eius everberarent, expressere, ut hoc quoque crimen confiteretur.

Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem viderentur, timuisse respondit, ne pater LXX natus annos, tanti exercitus dux tantus, tantae pecuniae custos, interim extingueretur, ipsique spoliato tantis viribus occidendi regis causa non esset.

Festinasse ergo se, dum praemium in manibus haberet, repraesentare consilium: cui patrem afuisse nisi crederent, tormenta, quamquam iam tolerare non posset, tamen non recusare.

Illi conlocuti satis quaesitum videri ad regem revertuntur, qui postero die et, quae confessus erat Philotas, recitari et ipsum, quia ingredi non poterat,

iussit adferri. Omnia agnoscente eo Demetrius, qui proximi sceleris particeps esse arguebatur, producitur. Multa adfirmatione animique pariter et constantia et vultus abnuens,

quicquam sibi in regem cogitatum esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum : cum

p.197
Philotas circumlatis oculis, ut incidere in Calan quendam haud procul stantem, propius eum iussit accedere. Illo perturbato et recusante transire ad eum: “Patieris,” inquit, “Demetrium mentiri rursusque me excruciari?” Calan vox sanguisque defecerant,

et Macedones Philotan inquinare innoxios velle suspicabantur, quia nеc a Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur, nominatus esset adulescens: qui ut praefectos regis circumstantes se vidit, Demetrium et semetipsum id facinus cogitasse confessus est.

Omnes ergo a Nicomacho nominati more patrio dato signo saxis obruti sunt.

Magno non salutis, sed etiam mvidiae periculo liberatus erat Alexander: quippe Parmenio et Philotas, principes amicorum, nisi palam sontes sine indignatione totius exercitus non potuissent damnari.

Itaque dum anceps quaestio fuit, dum infitiatus est facinus, crudeliter torqueri videbatur: post confessionem etiam Philotae amicorum misericordia vana erat.