Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Parmenioni vivo adhuc Dareo

p.196
intempestiva res videbatur: non enim sibi, sed hosti esse occisuros Alexandrum, Dareo vero sublato praemium regis occisi Asiam et totum Orientem interfectoribus esse cessura. Adprobatoque consilio in haec fides et data est et accepta.

Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio et haec confessus intellego non prodesse mihi,

quod praesentis sceleris expers sum.” Illi rursus tormentis admotis, cum ipsis quoque hastis os oculosque eius everberarent, expressere, ut hoc quoque crimen confiteretur.

Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem viderentur, timuisse respondit, ne pater LXX natus annos, tanti exercitus dux tantus, tantae pecuniae custos, interim extingueretur, ipsique spoliato tantis viribus occidendi regis causa non esset.

Festinasse ergo se, dum praemium in manibus haberet, repraesentare consilium: cui patrem afuisse nisi crederent, tormenta, quamquam iam tolerare non posset, tamen non recusare.