Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

omnium malorum nobis is fuit causa. Nam cum primum Iovis filium se salutari iussit rex, id indigne ferens ille: “Hunc igitur regem agnoscimus,” inquit, “qui Philippum dedignatur patrem? Actum est de nobis, si ista perpeti possumus.

Non homines solum, sed etiam deos despicit, qui postulat deus credi. Amisimus Alexandrum, amisimus regem : incidimus in superbiam nec dis, quibus se exaequat, nec hominibus, quibus se eximit, tolerabilem.

Nostrone sanguine deum fecimus, qui nos fastidiat? qui gravetur mortalium adire concilium? Credite mihi, et nos, si viri sumus, a dis adoptabimur.

Quis proavum huius Alexandrum, quis deinde Archelaum, quis Perdiccan occisos ultus est?

Hic quidem interfectoribus patris ignovit.” Haec Hegelochus dixit super cenam: et postero die prima luce a patre accersor. Tristis erat et me maestum videbat: audieramus enim, quae sollicitudinem incuterent.