Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Consilio ergo dimisso Hephaestion cum Cratero et Coeno ad quaestionem de Philota habendam consurgunt.

Rex Cratero accersito et sermone habito, cuius summa non edita est, in intimam deversorii partem secessit et remotis arbitris in multam noctem quaestionis expectavit eventum.

Tortores in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt.

Et ille ultro: “Quid cessatis,” inquit, “regis inimicum, interfectorem confitentem occidere? Quid quaestione opus est? cogitavi, volui.” Craterus exigere, ut, quae confiteretur, in tormentis quoque diceret.

Tum corripitur et, dum obligantur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud

p.194
surdas aures invocabat. Per ultimos deinde cruciatus, utpote et damnatus et inimicis in gratiam regis torquentibus,

laceratur. Ac primo, quamquam hinc ignis, illinc verbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam ingerebantur,

non vocem modo, sed etiam gemitus habuit in potestate: sed postquam intumescens corpus ulceribus flagellorum ictus nudis ossibus incussos ferre non poterat, si tormentis adhibituri modum essent,

dicturum se, quae scire expeterent, pollicetur. Sed finem quaestioni fore, iurare eos per Alexandri salutem volebat removerique tortores.

Et utroque inpetrato: “Cratere,” inquit, “dic, quid me velis dicere.” Illo indignante ludificari eum rursusque revocante tortores tempus petere coepit, dum reciperet spiritum, cuncta,

quae sciret, indicaturus. Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua cognatione contingebant, postquam Philotan torqueri fama vulgaverat, legem Macedonum veriti, qua cautum erat, ut propinquieorum, qui regi insidiati essent, cum ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque solitudines fugiuntingenti per tota castra terrore diffuso, donec rex tumultu cognito legem se de supplicio coniunctorum sontibus remittere edixit.

Philotas verone an mendacio liberare se a cruciatu voluerit,

anceps coniectura est, quoniam et vera confessis et falsa dicentibus idem doloris finis ostenditur. Ceterum:

p.195
“Pater,” inquit, “meus Hegelocho quam familiariter usus sit, non ignoratis: illum dico Hegelochum, qui in acie cecidit:

omnium malorum nobis is fuit causa. Nam cum primum Iovis filium se salutari iussit rex, id indigne ferens ille: “Hunc igitur regem agnoscimus,” inquit, “qui Philippum dedignatur patrem? Actum est de nobis, si ista perpeti possumus.

Non homines solum, sed etiam deos despicit, qui postulat deus credi. Amisimus Alexandrum, amisimus regem : incidimus in superbiam nec dis, quibus se exaequat, nec hominibus, quibus se eximit, tolerabilem.

Nostrone sanguine deum fecimus, qui nos fastidiat? qui gravetur mortalium adire concilium? Credite mihi, et nos, si viri sumus, a dis adoptabimur.

Quis proavum huius Alexandrum, quis deinde Archelaum, quis Perdiccan occisos ultus est?

Hic quidem interfectoribus patris ignovit.” Haec Hegelochus dixit super cenam: et postero die prima luce a patre accersor. Tristis erat et me maestum videbat: audieramus enim, quae sollicitudinem incuterent.

Itaque, ut experiremur, utrumne vino gravatus effudisset illa an altiore concepta consilio, accersi eum placuit. Advenit ille eodemque sermone ultro repetito adiecit, se, sive auderemus duces esse, proximas a nobis partes vindicaturum, sive deesset animus, consilium lentio esse tecturum.