Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Atqui coniurationis caput me fuisse credit rex! Potuit ergo Dymnus eum praeterire, quem sequebatur, praesertim cum quaerenti socios vel falso fuerim nominandus, quo facilius, qui temptabatur, posset inpelli?

Non enim detecto facinore nomen meum praeteriit, ut possit videri socio pepercisse: Nicomacho, quem taciturum arcana de semetipso credebat, confessus aliis nominatis me unum subtrahebat.

Quaeso, commilitones, si Cebalinus me non adisset, nihil me

p.188
de coniuratis scire voluisset, num hodie dicerem causam nullo me nominante?

Dymnus sane ut vivat adhuc et velit mihi parcere, quid ceteri? Qui de se confitebuntur, me videlicet subtrahent! Maligna est calamitas,

et fere noxius, cum suo supplicio crucietur, adquiescit alieno. Tot conscii ne in eculeum quidem inpositi verum fatebuntur? Atqui nemo parcit morituro nec cuiquam moriturus, ut opinor.