Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Cebalinus ipse tolli de medio nulloque negotio potuit. Denique post delatum indicium, quod operturus eram, cubiculum regis solus intravi, ferro quidem cinctus. Cur distuli facinus?

An sine Dymno non sum ausus? Ille igitur princeps coniurationis fuit! sub illius umbra Philotas latebam, qui regnum Macedonum adfecto! Ecquis e vobis corruptus est donis? Quem ducem, quem praefectum inpensius colui? Mihi quidem obicitur,

quod societatem patrii sermonis asperner, quod Macedonum mores fastidiam. Sic ego imperio, quod

p.190
dedignor, immineo! Iam pridem nativus ille sermo commercio aliarum gentium exolevit: tam victorious, quam victis peregrina lingua discenda est.

Non, mehercule, ista me magis laedunt, quam quod Amyntas, Perdiccae filius, insidiatus est regi. Cum quo quod amicitia fuerit mihi, non recuso defendere, si fratrem regis non oportuit diligi a nobis.

Sin autem in illo fortunae gradu positum etiam venerari necesse erat, utrum, quaeso, quod non divinavi, reus sum, an impiorum amicis insontibus quoque moriendum est? Quod si aequum est, cur tam diu vivo? si iniustum, cur nunc tamen occidor?