Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

et fere noxius, cum suo supplicio crucietur, adquiescit alieno. Tot conscii ne in eculeum quidem inpositi verum fatebuntur? Atqui nemo parcit morituro nec cuiquam moriturus, ut opinor.

Ad verum crimen et ad unum revertendum mihi est: cur rem delatam ad te tacuisti? cur tam securus audisti? Hoc, qualecumque est, confesso mihi, ubicumque es, Alexander, remisisti: dexteram tuam amplexus, reconciliati pignus animi, convivio quoque interfui.

Si credidisti mihi, absolutus sum, si pepercisti, dimissus: vel iudicium tuum serva.

Quid hac proxima nocte, qua digressus sum a mensa tua, feci? quod novum facinus delatum ad te mutavit animum tuum? Gravi sopore adquiescebam, cum me malis indormientem mei inimici vinciendo excitaverunt. Unde et parricidae et prodito tam alti quies somni? Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt:

agitant eos Furiae non cogitato modo, nedum consummato parricidio. At mihi securitatem primum innocentia mea, deinde tua dextera ob tul erat: non timui, ne plus alienae crudelitati apud

p.189
te liceret quam clementiae tuae.