Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Non tamen omisere Lacedaemonii pugnam et, ut primum sibi quam hosti aequiorum locum capere potuerunt, densatis ordinibus effuse fluentem in se aciem excepere.
Non aliud discrimen vehementius fuisse memoriae proditum est. Duarum nobilissimarum bello gentium exercitus pari Marte pugnabant:
Lacedaemonii vetera, Macedones praesentia decora intuebantur, illi pro libertate, hi pro dominatione pugnabant, Lacedaemoniis dux, Macedonibus locus deerat.
Diei quoque unius tam multiplex casus modo spem, modo metum utriusque partis augebat velut de industria inter fortissimos viros certamen aequante fortuna.
Ceterum angustiae loci, in quo haeserat pugna, non patiebantur totis ingredi viribus: spectabant ergo plures, quam inierant proelium, et, qui extra teli iactum erant, clamore invicem suos accendebant.