Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Cecidere Lacedaemoniorum v milia et CCC, ex Macedonibus haud amplius м: ceterum vix quisquam nisi saucius revertit in castra. Haec victoria non Spartam modo sociosque eius, sed etiam omnis, qui fortunam belli expectaverant,
fregit. Nec fallebat Antipatrum dissentire ab animis gratulantium vultus: sed bellum finire cupienti opus erat decipi, et, quamquam fortuna rerum placebat, invidiam tamen, quia maiores res erant quam, quas praefecti modus caperet, metuebat.
Quippe Alexander hostes vinci voluerat, Antipatrum vicisse ne tacitus quidem indignabatur suae demptum gloriae existimans, quidquid cessisset alienae.
Itaque Antipater, qui probe nosset spiritus eius, non est ausus ipse agere arbitria victoriae, sed concilium Graecorum, quid fieri placeret,
consuluit. A quo Lacedaemonii nihil aliud quam, ut oratores mittere ad regem liceret, Tegeatae veniam