Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Proinde si Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petimus, praefectum regionis eius, Bessum, regem temporis gratia constituamus : rebus conpositis iusto regi tibi fiducianwm restituet imperium.”

Haud mirum est Dareum non temperasse animo, quamquam eum, impiae voci quantum nefas subesset, latebat. Itaque: “Pessimum,” inquit, “mancipium, repperisti exoptatum tibi tempus, quo parricidium aperires?” strictoque acinace interfecturus eum videbatur,

ni propere Bessus Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie,

ceterum, si perseveraret, vincturi circumstetissent. Nabarzanes interim elapsus, mox et Bessus est secutus: copias, quibus praeerant, a cetero exercitu secedere iubent

p.138
secretum inituri consilium.