Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Quid ruimus beluarum ritu in perniciem non necessariam? Fortium virorum est magis mortem contemnere quam odisse vitam:

saepe taedio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi. At nihil virtus inexpertum omittit. Utique ultimum omnium mors est, ad quam non pigre ire satis est.

Proinde si Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petimus, praefectum regionis eius, Bessum, regem temporis gratia constituamus : rebus conpositis iusto regi tibi fiducianwm restituet imperium.”

Haud mirum est Dareum non temperasse animo, quamquam eum, impiae voci quantum nefas subesset, latebat. Itaque: “Pessimum,” inquit, “mancipium, repperisti exoptatum tibi tempus, quo parricidium aperires?” strictoque acinace interfecturus eum videbatur,

ni propere Bessus Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie,