Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Hoc autem brevi futurum ratio promittit: Bаctra intacta sunt, Indi et Sacae in tua potestate, tot populi, tot exercitus, tot equitum peditumque milia ad res novandas vires paratas habent, ut maior belli moles supersit quam exhausta sit.

Quid ruimus beluarum ritu in perniciem non necessariam? Fortium virorum est magis mortem contemnere quam odisse vitam:

saepe taedio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi. At nihil virtus inexpertum omittit. Utique ultimum omnium mors est, ad quam non pigre ire satis est.

Proinde si Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petimus, praefectum regionis eius, Bessum, regem temporis gratia constituamus : rebus conpositis iusto regi tibi fiducianwm restituet imperium.”

Haud mirum est Dareum non temperasse animo, quamquam eum, impiae voci quantum nefas subesset, latebat. Itaque: “Pessimum,” inquit, “mancipium, repperisti exoptatum tibi tempus, quo parricidium aperires?” strictoque acinace interfecturus eum videbatur,