Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
ut eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis, experiamini, quidquid deinde fors tulerit: me certe in perpetuum aut victoria egregia nobilitabit aut ruina.”
Haec dicente Dareo praesentis periculi species omnium simul corda animosque horrore perstrinxerat, nec
Adsensu excepere ceteri hanc vocem, sed Nabarzanes, qui in eodem consilio erat, cum Besso inauditi antea facinoris societate inita regem suum per milites, quibus ambo praeerant, conprehendere et vincire decreverant, ea mente, ut, si Alexander ipsos insecutus foret, tradito rege vivo inirent gratiam victoris, magni profecto cepisse Dareum aestimaturi, sin autem eum effugere potuissent, interfecto Dareo regnum ipsi occuparent bellumque renovarent.
Hoc parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans: “Scio me,” inquit, “sententiam esse dicturum prima specie haudquaquam auribus tuis gratam: sed medici quoque graviores morbos asperis remediis curant,