Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ceterum ingentia animi bona, illam indolem, qua omnes reges antecessit, illam in subeundis periculis
p.132
constantiam, in rebus moliendis efficiendisque velocitatem, in deditos fidem, in captivos clementiam, in voluptatibus permissis quoque et usitatis temperantiam haud tolerabili vini cupiditate foedavit. Hoste et aemulo regni reparante cummaxime bellum, nuper subactis, quos vicerat, novumque imperium aspernantibus de die inibat convivia, quibus feminae intererant, non quidem quas violari nefas esset, quippe pelices licentius, quam decebat, cum armato vivere adsuetae.
Ex his una, Thais, et ipsa temulenta maximam apud omnes Graecos initurum gratiam adfirmat, si regiam Persarum iussisset incendi: expectare hoc eos, quorum urbes barbari delessent.
Ebrio scorto de tanta re ferente sententiam unus alter, et ipsi mero onerati, adsentiuntur.